라틴어 문장 검색

Siccus calor est, et arenae calidae, et laconici, et clibani, et quarumdam sudationum, ubi e terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Bajas in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 1:3)
evocandus est sudor, non per exercitationem tantum, sed etiam in arena calida, vel laconico, vel clibano, similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 6:1)
'Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod " nec orientem solem videmus nec occidentem."
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 16:1)
Ver ergo calidum fecit et humectum, sicca est aestas et calida, auctumnus siccus et frigidus, hiems humida pariter et frigida est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:2)
Mulier humectissimo est corpore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 17:1)
Opus naturae est ut sensum vel nimium sicca vel nimium humecta non capiant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:1)
inde senecta sicca est inopia naturalis humoris, humecta est abundantia vitiosi ex frigore procreati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:3)
Eadem ratio est quae pueritiam canescere non patitur, cum sit humectissima, quia non ex frigore nato phlegmate humida est, sed illo naturali et vitali humore nutritur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 10:1)
Est et hoc de experientia notum quod qui sensim trahunt potum ventres habent humectiores humore qui paulatim sumptus est diutius permanente:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 12:1)
lunare lumen, in quo est non manifestius calor sed occultus tepor, magis diffundit humecta, et inde provenit iniecto tepore et aucto humore putredo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:4)
Contra quae humecta desideras luna crescente conficies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 30:1)
Sparta enim civitas est Laconicae, ubi sunt puellae venatrices.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3162)
evrotae ripis fluvii Laconicae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4981)
ornatus argivae helenae a vicinitate dixit 'Argivae'. et paulo post 'Mycenis', cum Spartana fuerit, quae civitas est in Laconica;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6501)
ἀμφι` δ' ἄρ' εἰδώλωͺ *τρῶεσ και` διοῖ *̓αχαιοί. lacaenae a provincia Laconica.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 60123)

SEARCH

MENU NAVIGATION